1080. Quod 'indicavit duobus fratribus suis' significet quod irriserit, inde nunc sequitur; nam apud eos qui in nulla charitate sunt, est continuus contemptus aliorum seu continua irrisio aliorum, et quoties datur occasio est propalatio errorum; quod non aperte faciant, sunt modo vincula externa quae inhibent, nempe timor legis, timor vitae, jacturae honoris, lucri, et famae propter ea, inde est quod intus foveant talia, extus vero amicitias simulent; inde comparant sibi binas sphaeras, quae manifeste in altera vita percipiuntur; unam, quae est interior, plenam odiis; alteram, quae est exterior, simulativam boni; quae sphaerae quia prorsus discordant, non possunt aliter ac inter se pugnare; quare etiam quando iis aufertur sphaera exterior ut non possint simulate agere, tunc ruunt in omne nefas; cum non aufertur, tunc in unaquavis eorum voce latet odium, quod percipitur; inde eorum punitiones et cruciatus.