10824. Quod Divinum et Humanum Domini sit una Persona, est quoque ex fide recepta in toto Christiano orbe, quae talis est, {1}Quamvis Christus est Deus et Homo, usque tamen non est duo, sed unus Christus; immo est prorsus unus et unica Persona; quia sicut corpus et anima sunt unus homo, ita quoque Deus et Homo est unus Christus;
haec e Symbolo Athanasii. @1 The Received Text of the Athanasian Creed is: Qui, licet Deus sit et Homo: non duo tamen, sed unus est Christus;
Unus autem, non conversione Divinitatis in carnem: sed assumptione Humanitatis in Deum;
Unus omnino: non confusione Substantiae, sed unitate Personae. Nam, sicut anima rationalis et caro unus est homo ita Deus et Homo unus est Christus:$