Arcana Coelestia (Elliott) n. 10829

Previous Number Next Number See English 

10829. (s) Amare Dominum est vivere secundum praecepta Ipsius; quod id sit amare Dominum, docet Ipse apud Johannem, Si amatis Me, mandata Mea servate; qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me. Si quis {1}amaverit Me, verbum Meum servabit, qui vero non amat Me, verba Mea non servat, xiv 15, 21, 23, 24. Et quod illi salventur qui recipiunt {2}Dominum et credunt in Ipsum, {3}non autem qui in malis et inde falsis sunt, quoniam hi non recipiunt Ipsum et credunt in Ipsum, {4} apud Johannem, Quotquot receperunt Ipsum, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius; qui (m)non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, i 12, 13;

`ex sanguinibus, ex voluntate carnis, et ex voluntate viri' est in malis amoris sui et mundi {5}esse et inde falsis, `a Deo nasci' est regenerari.(n)(s) @1 dilexerit$ @2 Ipsum$ @3 et non$ @4 i etiam$ @5 After falsis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church