10835. Ad interrogationem de domibus eorum, dicebant quod illae humiles sint, ex lignis, cum tecto plano, circum quod limbus obliquatus deorsum; et quod anterius ibi habitent maritus et uxor, in contiguo proximo liberi, post famuli et ancillae. De cibo ibi dicebant quod vescantur fructibus et leguminibus, et quod bibant lac cum aqua, et quod lac illis sit ex vaccis quae lanigerae sicut oves.