Arcana Coelestia (Elliott) n. 10837

Previous Number See English 

10837. Quod desponsationes et conjugia apud incolas in illa tellure attinet, narrabant quod filia circa aetatem ejus nubilem teneatur domi, nec liceat ei exire usque ad diem quo maritanda; et quod tunc perducatur ad domum quandum connubialem, quo etiam plures aliae adolescentulae, quae nubiles, deductae sunt, ac ibi ponantur post tabulatum usque ad mediam corporis eorum partem elevatum; apparentes sic nudae modo quoad partem pectoralem et faciem; et quod tunc juvenes illuc veniant, ut sibi eligant aliquam in uxorem; et cum juvenis videt quandam sibi conformem, ad quam animus ejus illum trahit, manu illam prehendit; si illa tunc sequitur, ducit illam in domum praeparatam, et fit ejus uxor; ex faciebus enim ibi vident num animis conveniant, nam facies cujusvis ibi est index animi, nihil simulat et mentitur. Ut omnia decenter fiant et absque lascivia, post puellas virgines sedet vir senex, et ad latus mulier vetula, et observant. Talia loca sunt plura ad quae adolescentulae ducuntur, et quoque stata tempora, ut juvenibus sit electio; si enim non in uno loco puellam sibi convenientem vident, abeunt in alium, et si non eo tempore, sequenti redeant. Porro dicebant quod maritus modo unam uxorem habeat et nusquam plures, quia hoc contra ordinem Divinum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church