1120. Ostensum quoque quod interna respiratio hominum Antiquissimae Ecclesiae quae fuerat ab umbilico versus pectoris interiorem regionem, temporis successu seu in posteris, mutata fuerit, et recesserit magis versus regionem tergalem et versus abdomen, ita magis extrorsum et deorsum, et quod tandem in posteritate ultima illius Ecclesiae quae fuit proxime ante diluvium, vix aliquid respirationis internae remanserit; et cum tandem nulla facta pectoris, quod a semet suffocati fuerint: sed quod in aliquibus tunc respiratio externa inceperit, et cum respiratione illa sonus articulatus seu loquela vocum: ita respirationes apud homines ante diluvium se habuerunt secundum statum eorum amoris et fidei; et tandem cum nullus amor et nulla fides, sed persuasio falsi, quod respiratio interna cessaverit et, cum illa, communicatio immediata cum angelis et perceptio.