1123. Locutus cum tertia generatione Antiquissimae Ecclesiae qui dicebant quod suo tempore cum vixerunt in mundo, exspectaverint Dominum Qui salvaret universum genus humanum; et quod apud eos in communi tunc sermone fuerit, quod 'Semen mulieris proculcaret caput serpentis': dicebant quod ab illo tempore jucundissimum illorum vitae fuerit procreare sobolem, sic ut eorum summae deliciae fuerint amare conjugem prolis gratia; vocabant illas delicias jucundissimas, et jucunditates deliciosissimas, addendo quod perceptio harum jucunditatum et deliciarum fuerit ex influxu e caelo quia nasceretur Dominus.