Arcana Coelestia (Elliott) n. 1129

Previous Number Next Number See English 

1129. De Antediluvianis qui perierunt, sequitur in fine hujus capitis. CAPUT X

1. Et hae nativitates filiorum Noahi, Shem, Ham, et Japheth; et nati sunt illis filii post diluvium. 2. Filii Japheti, Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Tubal, et Meshech, et Tiras. 3. Et filii Gomer; Ashkenaz, et Riphath, et Togarmah. 4. Et filii Javan; Elishah, et Tarshish, Kittim, et Dodanim. 5. Ex his dispersae sunt insulae gentium, in terris suis, quaelibet juxta linguam suam, juxta familias suas, quoad gentes suas. 6. Et filii Ham; Cush, et Mizraim, et Put, et Canaan. 7. Et filii Cush; Seba, et Havilah, et Sabtah, et Raamah, et Sabteca. Et filii Raamae; Sheba, et Dedan. 8. Et Cush genuit Nimrodum; is coepit esse potens in terra. 9. Is fuit potens venatione coram JEHOVAH; propterea dicebatur, Sicut Nimrod potens venatione coram JEHOVAH. 10. Et fuit principium regni ejus Babel, et Erech, et Accad, et Calneh, in terra Shinar. 11. (x)E terra ista egressus est Asshur, et aedificavit Niniven, et Rehoboth urbem, et Calah. 12. Et Resen inter Niniven et inter Calah; haec urbs illa magna. 13. Et Mizraim genuit Ludim, et Anamim, et Lehabim, et Naphtuhim. 14. Et Pathrusim, et Casluhim, ex quibus egressi sunt Pelishtim, et Caphtorim. 15. Et Canaan genuit Zidonem, primogenitum suum, et Hethum. 16. Et Jebusi, et Emori, et Girgashi. 17. Et Hivi, et Arki, et Sini. 18. Et Arvadi, et Zemari, et Hamathi: et postea dispersae sunt familiae Canaanitarum. 19. Et fuit terminus Canaanitarum a Zidone veniendo ad Gerar, usque ad {1}Azzam, veniendo ad Sodomam, et {2}Amoram, et Admam, et Zeboim, usque ad Lasha. 20. Hi filii Hami, secundum familias suas, secundum linguas suas, in terris eorum, in gentibus eorum. 21. Et Shemo natum est etiam: ille pater omnium filiorum Eberi; frater Japheti major. 22. Filii Shemi; Elam, et Asshur, et Arpachshad, et Lud, et Aram. 23. Et filii Aram; Uz, et Hul, et Gether, et Mash. 24. Et Arpachshad genuit Shelahum; et Shelah genuit Eberum. 25. Et Ebero nati sunt bini filii, nomen unius Peleg, quia in diebus ejus divisa est terra; et nomen fratris ejus Joktan. 26. Et Joktan genuit Almodad, et Sheleph, et Hazarmaveth, et Jerah. 27. Et Hadoram, et Uzal, et Diklah. 28. Et Obal, et Abimael, et Sheba. 29. Et Ophir, et Havilah, et Jobab; omnes hi filii Joktanis. 30. Et fuit habitatio eorum a Mesha, veniendo ad Sephar, montem orientis. 31. Hi filii Shemi, secundum familias illorum, secundum linguas illorum, in terris illorum, secundum gentes illorum. 32. Hae familiae filiorum Noahi, secundum nativitates eorum, in gentibus eorum; et ab illis dispersae sunt gentes in terra post diluvium. @1 Heb. ('azzah)=Gaza.$ @2 Heb. ('amorah)=Gomorrah.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church