Arcana Coelestia (Elliott) n. 113

Previous Number Next Number See English 

113. Quod bonum sapientiae aut amoris significatum et repraesentatam sit per 'aurum,' nihil communius est in Verbo; omne aurum in arca, in templo, in mensa aurea, in candelabris, in vasis, super vestibus Aharonis, significabant et repraesentabant bonum sapientiae aut amoris: similiter apud Prophetas, ut apud Ezechielem, In sapientia tua, et in intelligentia tua, fecisti tibi opes, fecisti aurum et argentum in thesauris tuis, xxviii 4;

ubi manifeste dicitur quod ex sapientia et intelligentia aurum argentum, seu bonum et verum, nam 'argentum' ibi significat verum, ut quoque argentum in arca {1} et in templo: apud Esaiam, Copia camelorum obteget te, dromades Midianis et Ephae omnes ii e Sheba, venient, aurum et tus portabunt, et laudes Jehovae annuntiabunt, lx 6:

sicut etiam sapientes ex oriente qui veniebant ad Jesum cum natus, Et procidebant et adorabant Ipsum, et aperiebant thesauros suos, et offerebant Ipsi dona, aurum, tus et myrrham, Matth. ii 1, 11;

ubi quoque 'aurum' significat bonum; 'tus et myrrha,' illa quae grata sunt quia ex amore et fide, quae ideo dicuntur 'laudes Jehovae.' Qua apud Davidem, Vivet, et dabit illi de auro Shebae, et orabit pro illo jugiter, omni die benedicet illi, Ps. lxxii 15. @ 1 Probably this should be tabernaculo to pair with templo.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church