Arcana Coelestia (Elliott) n. 1151

Previous Number Next Number See English 

1151. 'Gomer, Magog, Madai, Javan, Tubal, Meshech et Tiras': quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus, et quod per illas in sensu interno significentur totidem doctrinalia, quae eadem fuerunt ac ritualia, quae sancte observabant, constat manifeste a Verbo ubi hae gentes passim nominantur; nam per illas significatur ubivis cultus externus, nunc cultus externus correspondens interno, nunc oppositus; quod oppositus, causa est quia omnes Ecclesiae ubicumque fuerunt, temporis tractu mutatae sunt, et quidem in oppositum. Quod gentes hic nominatae nihil aliud significent quam cultum externum, proinde eorum doctrinalia, quae fuerunt ritualia, constare potest, ut dictum, a Verbo alibi, cumprimis apud Prophetas; de Magog, Meshech, Tubale et Gomere, ita apud Ezechielem, [2] Fili hominis, pone facies tuas versus Gogum, terram Magogi, principem, caput Meshechi et Tubalis, et propheta super illum, et dicas, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te, Goge, princeps, caput Meshechi et Tubalis; et reducam te, et dabo hamos in maxillas tuas, et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte omnes, congregationem magnam, scuto et clypeo, prehendentes gladios omnes eos; cum quibus Persia, Cush et Put, cum iis Gomer et omnes alae ejus; Bethtogarmah, latera septentrionis, et omnes alae ejus.... In posterioritate annorum venies super terram reversam a gladio, congregatam e populis multis, super montes Israelis, qui facti sunt in vastitatem, xxxviii 2-6, 8;

agitur in toto hoc capite de Ecclesia quae perversa facta; et tandem in externis seu ritualibus posuit omnem cultum, exstincta charitate quae significatur per 'montes Israelis'; ibi 'Gogus et terra Magogi, princeps et caput Meshechi et Tubalis,' est cultus in externis: quisque videre potest, quod non de Gogo et Magogo agatur; Verbum Domini non de mundanis agit sed Divina involvit: apud eundem, [3] Propheta super Gogum, et dicas, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Goge, princeps, caput Meshechi et Tubalis; et reducam te, et sextabo te, faciam te ascendere e lateribus septentrionis, et adducam te super montes Israelis,...super montibus Israelis cades, tu et omnes alae tuae, et populi qui tecum, xxxix 1, 2, 4;

similiter in toto hoc capite agitur de cultu externo separato ab interno, et facto idololatrico, qui per 'Gogum, Meshech et Tubal' hic significatur, per quos etiam intelliguntur doctrinalia quae capiunt et dein confirmant e litterali sensu Verbi, et sic falsificant vera, et destruunt cultum internum; nam sicut dictum, per easdem gentes etiam significantur opposita: apud Johannem, [4] Quando consummati fuerunt mille anni, solvetur Satanas e custodia sua, et exibit ad seducendum gentes, quae in quatuor angulis terrae, Gogum et Magogum, ut congreget eos in bellum; ...ascenderunt super planitiem terrae, et circumdederunt castra sanctorum, civitatem dilectam, Apoc. xx 7-9;

ibi similia per 'Gogum et Magogum' significantur: externus cultus separatus ab interno, hoc est, separatus ab amore in Dominum et ab amore erga proximum, non est nisi quam idololatricus, qui 'circumdat castra sanctorum, et civitatem dilectam.' [5]De Meshech et Tubal apud Ezechielem, Ibi Meshech et Tubal, et omnis turba ejus; Circum circa eum sepulcra ejus; omnes praeputiati, confossi gladio, quia dederunt terrorem sui in terra viventium, xxxii 26;

ubi de Aegypto seu scientificis per quae explorare volunt spiritualia; 'Meshech et Tubal' pro doctrinalibus quae sunt ritualia, quae 'praeputiata' vocantur quando nullus amor; inde 'confossa gladio, et terror in terra viventium.' [6] De Javan apud Joelem, Filios Jehudae et filios Hierosolymae vendidistis filii {1}Javanimorum, ut longe removeatis eos desuper termino eorum, iv 6 [A.V. iii 6];

'filii Jehudae' pro caelestibus fidei; 'filii Hierosolymae' pro spiritualibus fidei, ita pro internis; 'filii Javanimorum' pro cultu in externis separato ab interno, qui cultus quia tam longe ab interno remotus est, dicitur quod removerint eos longe a termino suo. [7] 'Javan et Tubal' pro ipso vero externo cultu, apud Esaiam, Veniens ad congregandum omnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam Meam, et ponam in illis signum, et mittam ex illis evasores ad gentes Tarshish, {2}Pul et Lud trahentes arcum, Tubal et Javan, insulas longinquas, quae non audiverunt famam Mei, et non viderunt gloriam Meam, et indicabunt gloriam Meam in gentibus, lxvi 18, 19;

ubi de regno Domini et Adventu Ipsius; 'Tubal et Javan' pro iis qui in cultu externo correspondente interno qui instruendi de internis. @1 Sch. has Graecorum, which may account for the unusual Heb. plural with Latin termination.$ @2 I has Puth, but 1158, 2686 and A.E. 406 have Pul.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church