Arcana Coelestia (Elliott) n. 1156

Previous Number Next Number See English 

1156. 'Elishah, Tarshish, Kittim et Dodanim': quod fuerint totidem gentes apud quas talis cultus et quod per eas significentur totidem doctrinalia, quae fuerunt ritualia, derivata a cultu externo apud Javan, constare potest ab his apud Prophetas locis; de Elishah apud Ezechielem, Byssus in acupictura ex Aegypto fuit expansio tua, ut esset tibi in signum: hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah fuit tegumentum tuum, xxvii 7;

ubi de Tyro, per quam significantur qui possident divitias caelestes et spirituales seu cognitiones; 'acupictura ex Aegypto' pro scientificis, et sic pro ritualibus repraesentativis spiritualium; 'hyacinthinum et purpura ex insulis Elishah' pro ritualibus correspondentibus cultui interno, ita pro repraesentativis caelestium; hic in sensu genuino. De Tarshish apud Esaiam, Mittam ex illis evasores ad gentes Tarshish, (x)Pul et Lud trahentes arcum; Tubal et Javan insulas longinquas, lxvi 19:

apud eundem, Ejulate naves Tarshishi, quia devastata est Tyrus, ut non sit domus pro intrando; e terra Kittim manifestum hoc eis, xxiii 1, 14;

et porro de Tarshish, Esai. lx 9; Jer. x 9; Ezech. xxvii 12; Ps. xlviii 8 [A.V. 7]; ubi pro ritualibus seu doctrinalibus. De Kittim, apud Jeremiam, Transite in insulas Kittim, et videte; et in {1}Arabiam, et attendite probe, ...num factum sicut hoc, ii 10; et apud (x)Esaiam, Dixit, Non addas amplius exsultare, oppressa virgo filia Zidonis; ad Kittim surge, transi, etiam ibi non quies tibi, xxiii 12;

ubi 'Kittim' pro ritualibus: apud Ezechielem, Quercubus de Bashane fecerunt remos tuos, {2}asserem tuum fecerunt ebore, filiam gressuum, ex insulis Kittim, xxvii 6;

ubi de Tyro; 'asser navis ex insulis Kittim' pro externis cultus, ita pro ritualibus, quae se referunt ad classem caelestium: apud Mosen, Naves e litore Kittim, et affligent Asshurem, et affligent Eberum, Num. xxiv 24;

ubi etiam pro externo cultu seu pro ritualibus. Inde constare potest quod per omnia haec nomina significentur res in sensu interno, quae res in sua serie sunt. @1 So Sch., Heb. has Kedar, as A.V. In 3268 S. has Kedar and states Arabia nominatur Kedar a filio Ishmaelis.$ @2 Lat. asser=beam, stake or pole, but R.V. has 'benches' (or 'deck,' in m.). Heb. (qeresh)=board.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church