1176. Quod 'Cush genuit Nimrodum' sit quod qui cognitiones interiorum habuerunt, talem cultum instituerint, constat ex illis quae nunc dicta sunt; cognitiones interiorum sunt illa quae doctrinalia vocant, et quae etiam distinguunt a ritualibus; sicut pro exemplo praecipuum eorum doctrinale est quod fides sola salvificet, sed nesciunt quod amor in Dominum et amor erga proximum sit ipsa fides; et quod cognitiones quas vocant fidem, non sint nisi ob finem ut per illas accipiant a Domino amorem in Ipsum et amorem erga proximum; et quod haec fides sit quae salvificat: illi qui solas cognitiones vocant fidem, sunt qui talem cultum gignunt et instituunt, de quo supra.