1182. Quod 'Babel, Erech, Accad, Calneh, in terra Shinar' significent quod ibi loci fuerint tales cultus, et quod per easdem simul significentur ipsi cultus quorum externa apparent sancta sed interiora sunt profana, constat a significatione 'Babelis et terrae Shinar'; in Verbo multum agitur de Babele, et per eam ubivis significatur cultus talis, nempe quod externa appareant sancta sed interiora (x)sint profana; sed quia de Babele agitur in capite sequenti, ibi ostendendum venit quod per Babelem talia significentur; tum quod cultus talis in principio non ita profanus fuerit ac postea factus est; cultus enim externus se prorsus habet secundum interiora; quo magis insontia sunt interiora, eo magis insons est cultus externus; at quo magis foeda sunt interiora, eo magis foedus est cultus externus; et quo magis profana sunt interiora, eo magis profanus est cultus externus; ut res paucis dicatur, quo plus amoris mundi et sui est apud hominem qui est in cultu illo externo, eo minus vivum et sanctum inest ejus cultui; quo plus odii erga proximum in amore sui et mundi, eo magis profanum inest cultui; quo plus malitiae in odiis, eo adhuc magis profanum inest cultui; et quo plus doli in malitia, eo adhuc magis profanum inest cultui; illa et haec sunt interiora cultus externi qui significatur per 'Babel,' de quo in capite sequente.