1188. Quod per 'Niniven' significentur doctrinalium falsa, per 'Rehoboth et Calah' quoque talia ex alia origine, constat ex significatione 'Ninives' in Verbo, de qua mox: falsa hujus generis dantur a tribus originibus: Prima est ex fallaciis sensuum, obscuritate intellectus quod non illustratus, et ex ignorantia, inde falsitas quae est 'Niniveh': Altera origo est ex eadem causa sed praedominante cupidine, ut vel innovandi vel praeeminendi, falsa inde sunt 'Rehoboth': Tertia origo est voluntatis, ita cupiditatum, quod non aliud agnoscere velint pro vero quam quod cupiditatibus favet, inde falsa quae vocantur 'Calah.': omnia haec falsa existunt per 'Asshur' seu ratiocinia de veris et bonis fidei. [2] Quod 'Niniveh' significet falsa ex fallaciis sensuum, obscuritate intellectus quod non illustratus, exque ignorantia, constat apud Jonam, qui missus ad Niniven, cui urbi condonatum, quia tales; exque singulis apud Jonam de Ninive; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, alibi; ibi sunt historica, sed usque prophetica, involventia et repraesentantia talia arcana, sicut omnia reliqua historica Verbi. [3] Similiter apud Esaiam, ubi de rege Asshuris, Quod manserit in Ninive, et cum incurvaret se in domo Nisroch dei sui, quod a filiis percussus gladio, xxxvii 37, 38;
haec tametsi sunt historica, usque sunt prophetica, involventia et repraesentantia similia arcana, et ibi per 'Niniven' significatur cultus externus in quo falsa, qui quia idololatricus, 'percussus est a filiis gladio'; 'filii' sunt falsa, ut prius ostensum; 'gladius' est falsi poena, ut ubivis in Verbo: etiam apud Zephaniam, [4] Jehovah extendet manum Suam super septentrionem, et perdet Asshurem, et ponet Niniven in desolationem, siccitatem sicut desertum; et cubabunt in medio ejus greges, omnis fera ejus gentis; etiam platea et anataria in malogranatis ejus pernoctabunt, vox cantabit in fenestra, vastitas in limine, quia cedrum ejus denudavit, ii 13, 14;
hic describitur Niniveh, sed stilo prophetico, et ipsa falsitas quae significatur per 'Niniven'; falsitas ea quia colitur, vocatur 'septentrio, fera gentis, platea et anataria in malogranatis,' et exprimitur per quo 'vox cantet in fenestra, et denudetur cedrus,' quae est intellectuale verum; omnes hae expressiones sunt significativae talis falsitatis.