Arcana Coelestia (Elliott) n. 1193

Previous Number Next Number See English 

1193. Vers. 13, 14. Et Mizraim genuit Ludim, et Anamim, et Lehabim, et Naphtuhim. Et Pathrusim, et Casluhim, ex quibus egressi sunt Pelishtim et Caphtorim. 'Mizraim genuit Ludim, Anamim, Lehabim, et Naphtuhim, et Caphtorim' significant totidem gentes per quas significantur totidem genera ritualium; 'Mizraim' est scientia; 'Ludim, Anamim, Lehabim, et Naphtuhim' sunt totidem ritualia quae mere scientifica sunt: 'Pathrusim et Casluhim' sunt gentes ita vocatae per quas significantur doctrinalia ritualium ex simili origine, quae modo scientifica: 'ex quibus egressi sunt Pelishtim' significant gentem quae inde, per quam significatur scientia cognitionum fidei et charitatis; 'quod egressi sint' significat quod cognitiones apud hos sint scientifica.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church