1199. Vers. 15. Et Canaan genuit Zidonem, primogenitum suum, et Hethum. 'Canaan' significat, hic ut prius, cultum externum in quo nihil internum est: 'Zidon' significat cognitiones exteriores spiritualium, quae quia sunt prima cultus talis externi, dicitur 'Zidon Canaanis primogenitus': 'Heth' significat cognitiones exteriores caelestium.