Arcana Coelestia (Elliott) n. 1201

Previous Number Next Number See English 

1201. Quod 'Zidon' significet cognitiones exteriores spiritualium, constat ex eo quod dicatur 'primogenitus Canaanis,' nam primogenitum cujuscumque Ecclesiae in sensu interno est fides, n. 352, 367; hic autem, ubi nulla fides quia absque internis, non sunt nisi cognitiones exteriores spiritualium quae loco fidei; ita cognitiones quales apud Judaeos, quae non solum sunt rituum cultus externi, sed etiam plurium quae ad cultum illum pertinent, ut sunt doctrinalia: quod 'Zidon' haec significet, etiam patet ex eo quod Tyrus et Zidon termini ultimi fuerint Philistaeae, et quidem juxta mare, et ideo per 'Tyrum' significatae sunt cognitiones interiores, et per 'Zidonem' cognitiones exteriores, et quidem spiritualium; quod etiam constat a Verbo: apud Jeremiam, Super diem venientem ad vastandum omnes Philistaeos, ad excidendum Tyro et Zidoni omnem superstitem auxiliantem, quia vastans Jehovah Philistaeos, reliquias insulae Caphtor, xlvii 4;

ubi 'Philistaei' pro scientiis cognitionum fidei et charitatis; 'Tyrus' pro cognitionibus interioribus; et 'Zidon' pro cognitionibus spiritualium: [2]apud Joelem, Quid vos Mihi, Tyre et Zidon, et omnes termini Philistaeae? ...quod argentum Meum et aurum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, iv 4, 5 [A.V. iii 4, ubi manifeste 'Tyrus et Zidon' pro cognitionibus, et vocantur 'termini Philistaeae,' 'argentum' enim et 'aurum, et desiderabilia bona' sunt cognitiones: apud Ezechielem, Principes septentrionis omnes ii, et omnis Zidonius, qui descenderunt cum confossis...in foveam; ...dum cubare factus fuerit in medio praeputiatorum cum confossis gladio, Pharao et omnis turba ejus, xxxii 30, 32;

ubi 'Zidonius' pro cognitionibus exterioribus, quae absque internis non sunt nisi quam scientifica; quare simul nominatur cum 'Pharaone seu Aegypto,' per quem scientifica significantur: apud Zachariam, Etiam Hamath terminabitur in ea, Tyrus et Zidon, nam sapiens fuit valde, ix 2;@ubi de Damasco; 'Tyrus et Zidon' pro cognitionibus: [3]apud Ezechielem,@Habitatores Zidonis et Arvadi fuerunt remiges tui, sapientes tua, Tyre, fuerunt in te, ii naucleri tui, xxvii 8;@ubi 'Tyrus' pro cognitionibus interioribus, quare sapientes ejus vocantur 'naucleri,' et 'Zidon' pro cognitionibus exterioribus, quare vocantur 'remiges,' nam ita se habent interiores cognitiones ad exteriores: apud Esaiam;@Silent habitatores insulae, mercator Zidonis, transiens mare, impleverunt te; at in aquis multis semen Shihoris, messis fluminis, proventus ejus, et fuit mercatura gentium; erubesce Zidon, nam dixit mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi, et non peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines, xxiii 2-5 @'Zidon' hic pro cognitionibus exterioribus, in quibus quia nihil internum, vocantur 'semen Shihoris, messis fluminis, proventus ejus mercatura gentium,' tum quoque 'mare, munimentum maris,' et quod 'non parturiat et pariat'; quae nusquam comprehenderentur quid sint in sensu litterali, sed patent manifeste in sensu interno, sicut in reliquis apud Prophetas. Quia 'Zidon' significat cognitiones exteriores etiam vocatur 'circuitus Israelis,' seu Ecclesiae spiritualis, Ezech xxviii 24, 26, nam se habent cognitiones exteriores sicut circuitus.@$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church