1205. Quod 'Jebusi, Emori, Girgashi, Hivi, Arki, Sini, Arvadi, Zemari, Hamathi' fuerint totidem gentes, et quod per eas significentur etiam totidem diversae idololatriae; quod idololatriae per gentes istas significentur, constat a pluribus in Verbo; fuerunt enim incolae terrae Canaanis, qui propter idololatrias rejecti, et partim exstirpati fuerunt; sed in interno sensu Verbi non significantur gentes istae sed ipsae idololatriae, in genere apud quoscumque ubi sunt, in specie apud Judaeos: qui enim in externis solummodo cultum ponunt et prorsus nescire volunt interna, cumque instruuntur, rejiciunt, ii ad omnes has idololatrias pronissimi sunt, sicut luculenter constat a Judaeis: in interno cultu solum est vinculum quod detinet hominem ab idololatria, quo cessante, nihil est quod inhibet: sed sunt idololatriae non solum externae, verum etiam interiores; in idololatrias externas ruunt ii qui cultum externum absque interno habent; in idololatrias interiores ii qui cultum externum habent cujus interiora sunt foeda; quae idololatriae pariter significantur per has gentes; idololatriae interiores sunt totidem falsitates et cupiditates quas amant, adorant, et sic sunt loco deorum et idolorum quae fuerunt apud gentes; sed quaenam falsitates et cupiditates sunt quae adorantur, per gentes has, nempe Jebusi, Emori, Girgashi, Hivi, Arki, Sini, Arvadi, Zemari et Hamathi, significantur, prolixum foret hic exponere; suis locis ubi occurrunt, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.