1207. Vers. 19. Et fuit terminus Canaanitarum a Zidone veniendo ad Gerar, usque ad Gaza, veniendo ad Sodomam, et Amoram, et Admam, et Zeboim, usque ad Lasha. Per 'Zidonem' hic ut prius, significantur cognitiones exteriores: per 'Gerar' significantur illa quae sunt revelata de fide: per 'Azzam' illa quae sunt revelata de charitate: 'quod terminus Canaanitarum fuerit a Zidone veniendo ad Gerar usque ad Azzam' significant extensionem cognitionum ad verum et bonum apud eos qui cultum externum absque interno habent: 'veniendo ad Sodomam, Amoram, Admam, Zeboim, usque ad Lasha' significant falsa et mala, in quibus terminantur.