1238. Quod per 'Eberum' significetur quoque gens, cujus pater fuit Eberus, ita nomine vocatus, ita se res habet: qui hactenus nominati sunt, fuerunt gentes apud quas Antiqua Ecclesia fuit, quae omnes dictae fuerunt filii Shemi, Hami, Japheti, Canaanis, quia per 'Shemum, Hamum, Japhetum, Canaanem' significati sunt diversi cultus Ecclesiae: Noahus, Shemus, Hamus, Japhetus, Canaan nusquam fuerunt, sed quia Antiqua Ecclesia in specie talis fuit, et omnis Ecclesia in genere talis est, ut sit interna vera, interna corrupta, externa vera, et externa corrupta, ideo haec nomina, ut omnes differentiae in genere ad illos et filios illorum, ut ad sua capita, referri possent: gentes hic nominatae etiam primitus habuerunt talem cultum, et ideo dictae sunt filii unius filiorum Noahi, et ideo etiam ipsi cultus tales per nomina harum gentium in Verbo significantur. [2]Antiqua haec Ecclesia prima per 'Noahum et ejus filios' significata, non intra paucos fuit, sed extensa per plura regna, ut constat a gentibus nominatis, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Lybiam, Aegyptum, Philistaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per totam terram Canaanem trans Jordanem et cis Jordanem. Sed postea in Syria incepit cultus quidam externus, qui deinde late se circumfudit, et quidem per plures terras, imprimis per Canaanem qui cultus diversus fuit a cultu Antiquae Ecclesiae; et quia sic ortum fuit quoddam Ecclesiae, quod separatum ab Ecclesia Antiqua, inde nova quasi Ecclesia exsurrexit, quam ideo vocare licet alteram Ecclesiam Antiquam; Eberus fuit primus ejus institutor, quare Ecclesia haec ab Ebero vocata est. Illo tempore fuerunt omnes distincti in domos, familias et gentes, ut prius dictum; una gens agnoscebat unum patrem, e quo etiam nominabatur, ut a Verbo passim constat, ita gens quae Eberum agnoscebat ut patrem suum, gens Hebraea vocata est.