Arcana Coelestia (Elliott) n. 1241

Previous Number Next Number See English 

1241. Quod 'Eberus' fuit primus institutor Ecclesiae Antiquae alterius per quem significatur haec Ecclesia, ita se res habet: prima Antiqua Ecclesia tam late, ut dictum, per orbem cumprimis Asiaticum diffusa, sicut solent omnes Ecclesiae ubivis, temporis successu degenerata et ab innovatoribus adulterata fuit, tam quoad cultum externum quam quoad internum, et hoc variis in locis; cumprimis ex eo quod omnia significativa et repraesentativa quae Ecclesia Antiqua habuit ex ore Antiquissimae Ecclesiae, quae omnia spectabant Dominum et Ipsius regnum, verterentur in idololatrica, et apud aliquas gentes in magica; ne universa Ecclesia rueret, permissum fuit a Domino ut significativus et repraesentativus cultus alicubi restauraretur, quod factum ab 'Ebero,' qui cultus principaliter in externis constabat; externa cultus fuerunt excelsa, luci, statuae, unctiones, praeter sacerdotia et quae sacerdotiorum fuerunt, et plura alia quae vocata sunt statuta; interna cultus fuerunt doctrinalia ab antediluviano tempore, cumprimis ab illis qui 'Hanochus' appellati, qui perceptiva Antiquissimae Ecclesiae collegerunt, et inde doctrinalia fecerant; haec fuerunt illorum Verbum; ex his et illis Ecclesiae hujus cultus fuit qui instauratus ab Ebero, sed auctus, et quoque mutatus; cumprimis prae aliis ritualibus praeferre inceperunt sacrificia, quae in vera Antiqua Ecclesia ignota fuerunt, solum apud quosdam Hami et Canaanis posteros, qui idololatrae, ibi permissa ob causam ne filios et filias suas sacrificarent. Ex his constat qualis haec Ecclesia altera Antiqua fuit quae ab Ebero instituta, et in posteritate ejus quae dicta gens Hebraea, continuata.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church