1246. Quod hae fuerint totidem gentes ex familiis Eberi, constare potest ex statu in quo fuerunt illo tempore; antiquissimo tempore vixerunt, ut prius dictum, gentes distinctae in familias, et hae in domos; unaquaevis gens agnoscebat unum patrem a quo nominabatur; filii unius patris, cum multiplicabantur, similiter constituebant domos, familias et gentes, et sic porro: hi qui filii Joktanis fuerunt, similiter; sicut constare potest a filiis Jacobi qui postea, cum multiplicati, constituebant tribus, quarum unaquaevis agnoscebat pro patre, a quo nominabatur, unum ex filiis Jacobi; sed usque omnes simul sumpti ex Jacobo, et vocati Jacob; ita hae gentes ex Ebero, et vocati sunt Hebraei.