1249. Quod per haec significetur extensio cultus et quidem a veris fidei ad bonum charitatis, et quod per 'Mesha' significetur verum, per 'Sephar' bonum, non quidem confirmari potest a Verbo, quia non mentio fit Meshae et Sepharis apud Prophetas, sed usque constare potest inde quod clausula praecedentium sit, ex eo imprimis quod 'mons orientis' sit ultimum quo antecedentia spectant, et per 'montem orientis' significetur in Verbo charitas a Domino, ut a sequentibus constare potest; tum ex eo quod omnia quae sunt Ecclesiae, spectent charitatem ut suum ultimum et finem; inde sequitur quod 'Mesha' significet verum seu terminum a quo, et 'Sephar' bonum, et sic charitatem quae est 'mons orientis' seu terminus ad quem.