125. Vers. 16. Et praecepit Jehovah Deus super illum homini, dicendo, Ab omni arbore horti edendo edas. 'Edere ex omni arbore' est ex perceptione nosse et scire quid bonum et verum; nam, ut dictum, perceptio est 'arbor.' Antiquissimae Ecclesiae homines cognitiones verae fidei habebant per revelationes, nam locuti sunt cum Domino et cum angelis; ut et instructi per visiones et somnia, quae illis erant deliciosissima et paradisiaca; a Domino habebant continue perceptionem, quae talis est ut cum cogitaverint ex illis quae erant memoriae, ilico perceperint num verum et bonum, usque adeo ut dum falsum objiceretur, non modo aversati sint sed etiam horruerint; talis quoque est status angelorum. Sed loco perceptionis Antiquissimae Ecclesiae successit dein cognitio veri et boni, ex revelatis prius, dein ex revelatis in Verbo.