1257. Et ab illis dispersae sunt gentes in terra post diluvium. 'Ab illis dispersae sunt gentes in terra' significant quod inde omnes cultus Ecclesiae quoad bona et mala, quae significantur per 'gentes'; 'terra' est Ecclesia: 'post diluvium' significat ab initio Antiquae Ecclesiae.