Arcana Coelestia (Elliott) n. 1274

Previous Number Next Number See English 

1274. Inter mirabilia in altera vita sunt: PRIMUM, quod spirituum et angelorum societates appareant inter se distinctae quoad situs, tametsi loca et distantiae in altera vita nihil aliud sint quam status varietates; ALTERUM est quod situs et distantiae se habeant respective ad corpus humanum, ita ut qui ad dextram, appareant ad dextram, quocumque circumvertitur corpus, similiter qui ad sinistram, tum qui ad alias plagas; TERTIUM est quod omnes spiritus et angeli non ad majorem distantiam absint quam ut conspici queant; sed usque tamen non plures in conspectum veniunt quam quot Dominus concedit; QUARTUM, quod spiritus de quibus alii cogitant, ut qui iis aliquo modo noti fuerunt in vita corporis, quando Dominus id concedit, momento adsint; ac ita proxime ut sint ad aurem, ad contactum, vel ad aliquam distantiam, non obstante quod fuissent abinde aliquot millia milliarium, immo si fuissent circa astra; causa est quia distantia loci in altera vita nihil facit; QUINTUM est quod apud angelos nulla idea temporis sit; haec in mundo spirituum, adhuc perfectius in caelo; quid non coram Domino, Cui omnes et singuli non possunt non praesentissimi esse et sub Ipsius conspectu et Providentia. Haec apparent incredibilia, sed usque sunt vera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church