Arcana Coelestia (Elliott) n. 1276

Previous Number Next Number See English 

1276. Quod situm attinet in quo sunt spiritus in mundo spirituum et angeli in caelo, ita se habet quod ad dextram Domini sint angeli, ad sinistram spiritus mali, antrorsum sunt qui mediae sortis, a tergo sunt maligni, supra caput sunt qui elato immo et alta spirant, sub pedibus sunt inferna, quae illis qui in alto, correspondent; sic omnes in suo situ respective ad Dominum, ad omnes plagas et altitudines, in plano horizontali, inque verticali, et ad omnem obliquitatem; situs illorum est constans, nec in aeternum variatur: caeli ibi constituunt quasi unum hominem, qui ideo appellatur Magnus Homo, cui quoque correspondent omnia quae sunt apud hominem, de qua correspondentia, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus: inde est quod circum unumquemvis angelum, similis situs omnium sit, et apud unumquemvis hominem cui aperitur a Domino caelum; praesentia Domini hoc secum habet; quod non ita foret nisi Dominus in caelo omnipraesens esset.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church