Arcana Coelestia (Elliott) n. 1278

Previous Number Next Number See English 

1278. De situ, loco, distantia, et tempore, in altera vita, videatur ad finem hujus capitis continuatio.

CAPUT XI 1. ET fuit tota terra labium unum, et verba una. 2. Et fuit, cum proficiscerentur ii ab oriente, et invenerunt vallem in terra Shinar, et habitaverunt ibi. 3. Et dixerunt vir ad socium suum, Age, laterificemus lateres, et aduramus in adustum; et fuit iis later pro lapide, et bitumen fuit iis pro luto. 4. Et dixerunt, Age, aedificemus nobis urbem et turrim, et caput ejus in caelo; et faciamus nobis nomen, ne forte dispergamur super facies totius terrae. 5. Et descendit JEHOVAH ad videndum urbem et turrim, quam aedificabant filii hominis. 6. Et dixit JEHOVAH, En populus unus, et labium unum omnibus illis, et hoc inceptum eorum ad faciendum; et nunc non prohiberetur ab iis omne quod cogitarunt facere. 7. Age, descendamus, et confundamus ibi labium eorum, ut non audiant vir labium socii sui. 8. Et dispersit JEHOVAH eos inde super facies totius terrae; et cessarunt aedificare urbem. 9. Propterea vocavit nomen ejus Babel, quia ibi confudit JEHOVAH labium totius terrae; et inde dispersit eos JEHOVAH super facies totius terrae. 10. Hae nativitates Shemi; Shem filius centum annorum, et genuit Arpachshad, duobus annis post diluvium. 11. Et vixit Shem, postquam genuit illum Arpachshad, quingentis annis; et genuit filios et filias. 12. Et Arpachshad vixit quinque et triginta annis, et genuit Shelahum. 13. Et vixit Arpachshad, postquam genuit illum Shelahum, tribus annis et quadringentis annis; et genuit filios et filias. 14. Et Shelah vixit triginta annis, et genuit Eberum. 15. Et vixit Shelah, postquam genuit illum Eberum, tribus annis et quadringentis annis; et genuit filios et filias. 16. Et vixit Eberus quatuor et triginta annis, et genuit Pelegum. 17. Et vixit Eberus, postquam genuit illum Pelegum, triginta annis et quadringentis annis; et genuit filios et filias. 18. Et vixit Peleg triginta annis, et genuit Reu. 19. Et vixit Peleg, postquam genuit illum Reu, novem annis et ducentis annis; et genuit filios et filias. 20. Et vixit Reu duobus et triginta annis, et genuit Serugum. 21. Et vixit Reu, postquam genuit illum Serugum, septem annis et ducentis annis; et genuit filios et filias. 22. Et vixit Serug triginta annis, et genuit Nahorem. 23. Et vixit Serug, postquam genuit illum Nahorem, ducentis annis; et genuit filios et filias. 24. Et vixit Nahor novem et viginti annis, et genuit Terahum. 25. Et vixit Nahor, postquam genuit illum Terahum, novendecim annis et centum annis; et genuit filios et filias. 26. Et vixit Terah septuaginta annis, et genuit Abramum, Nahorem et Haranem. 27. Et hae nativitates Terahi; Terah genuit Abramum, Nahorem, et Haranem; et Haran genuit Lotum. 28. Et mortuus est Haran super facies Terahi, patris sui, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum. 29. Et accepit Abram et Nahor sibi uxores; nomen uxoris Abrami Sarai, et nomen uxoris Nahoris Milkah, filia Haranis, patris Milkae, et patris Jiskae. 30. Et fuit Sarai sterilis, nulla ei proles. 31. Et accepit Terah Abramum, filium suum, et Lotum filium Haranis, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abrami filii sui; et exiverunt cum illis ex Ur Chaldaeorum, ad eundum in terram Canaan; et venerunt usque ad Haran, et manserunt ibi. 32. Et fuerunt dies Terahi, quinque anni et ducenti anni; et mortuus est Terah in Haran.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church