Arcana Coelestia (Elliott) n. 128

Previous Number Next Number See English 

128. Homo mundanus et corporeus corde suo dicit 'Si non instruar de fide, et de illis quae sunt fidei, per sensualia ut videam, seu per scientifica ut intelligam, quod non credam'; confirmatque se ex eo quod naturalia non possint esse contraria spiritualibus; quare ex sensualibus instrui vult de caelestibus et Divinis; quod tamen ita impossibile est ac est camelo intrare per foramen acus; quo magis ex iis sapere vult, eo magis se occaecat; usque adeo ut nihil credat, ne quidem quod spirituale sit et quod vita aeterna; ex principio quod capit, id fluit; hoc est 'edere ex arbore scientiae boni et mali,' ex qua quo magis edit, eo magis mortuus fit. At qui non ex mundo sapere vult sed ex Domino, is dicit corde suo quod credendum Domino, hoc est, illis quae Dominus in Verbo locutus est, quia illa sunt veritates, et ex hoc principio cogitat; ille se confirmat per rationalia, scientifica, sensualia, et naturalia, et quae non confirmantia sunt, separat.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church