Arcana Coelestia (Elliott) n. 1292

Previous Number Next Number See English 

1292. Quod 'invenerunt vallem in terra Shinar' significet quod cultus magis immundus et profanus fieret, constat a significatione 'vallis' et a significatione 'terrae Shinar': quod vallem attinet, in Verbo 'montes' significant amorem seu charitatem, quia altissima, seu quod idem est, intima in cultu, ut ostensum prius n. 795; 'vallis' inde significat quod infra montes, seu quod inferius, aut quod idem, exterius in cultu est: 'terra Shinar' autem significat cultum externum in quo profanum, ut ostensum prius n. 1183; ita hic, 'quod invenerint vallem in terra Shinar' significat quod cultus magis immundus et profanus fieret. [2] In primo versu actum est de Ecclesia', quod 'ei unum labium et una verba' seu una doctrina in communi et in particulari; in hoc versu autem agitur de declinatione Ecclesiae, nempe quod 'proficiscerentur ab oriente,' hoc est, quod recedere coeperint a charitate nam quantum Ecclesia seu homo Ecclesiae recedit a charitate, tantum ejus cultus a sancto, aut tantum ejus cultus accedit ad immundum e profanum: 'quod invenerint vallem in terra Shinar' significat declinationem Ecclesiae seu cultus ad profanum, est inde quia vallis est humile quoddam inter montes, per quos significantur sancta amoris seu sancta charitatis in cultu, ut dictum; ut quoque constare potest significatione 'vallis' in Verbo, ubi aliquibus nominibus in lingua originali exprimitur, quibus significantur, cum in illo sensu, minus et magis profana in cultu; [3] quod 'valles' talia significent, constat apud Esaiam, Onus vallis visionis:... nam dies tumultus, et conculcationis et perplexitatis Domino Jehovih Zebaoth, in valle visionis xxii 1, 5;

'vallis visionis' pro phantasiis et ratiociniis per quae cultus falsificatur et tandem profanatur: apud Jeremiam, Quomodo dicis, Non polluta sum, post baales non ambulavi vide viam tuam in valle, ii 23;

'vallis' pro cultu immundo: apud eundem, Aedificarunt excelsa Topheth, quae in valle filii Hinnom;... quare ecce dies venientes, et non dicetur amplius Topheth aut vallis filii Hinnom, sed vallis occisionis, vii 31, 32; xix 6;

[4] 'vallis Hinnom' pro inferno, tum pro profanatione veri et boni: apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, alveis e vallibus, Ecce Me, Ego adducens supra vos gladium, et perdam excelsa vestra, vi 3;

apud eundem, Dabo Gogo locum ibi sepulcri in Israele, vallem transeuntium versus orientem maris,... et vocabunt vallem multitudinis Gogi, xxxix 11, 15;

ubi de cultu in externis, 'vallis' pro tali cultu. Sed cum cultus adhuc non ita profanus factus, exprimitur is per nomen vallis quo in hoc versu, ut apud Esaiam, Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fonte ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in exitus aquarum, xli 18;

ubi de illis qui in ignorantia seu extra cognitiones fidei et charitatis sed usque in charitate sunt, 'vallis' hic pro illis; similiter vallis apud Ezech. xxxvii 1.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church