Arcana Coelestia (Elliott) n. 1295

Previous Number Next Number See English 

1295. Quod 'dixit vir ad socium' significet quod coeptum seu quod inceperint, sequitur ex serie. In hoc versu agitur de tertio statu Ecclesiae cum falsa inceperint regnare, et quidem falsa ex cupiditatibus: sunt duo principia falsorum, unum ex ignorantia veri, alterum ex cupiditatibus; falsum ex ignorantia veri non ita damnosum est ac falsum ex cupiditatibus; nam falsum ignorantiae est vel ex eo quod ita instructus sit ab infantia, vel inde quod a variis negotiis abstractus ut non inquisiverit an verum sit, vel quod facultate judicandi de vero et falso non polluerit; falsa inde non multum damni inferunt, modo non confirmaverit se multis et sic persuaserit, cupiditate quadam incitante, ut falsis istis patrocinetur; sic enim nubem ignorantiae densat et vertit in tenebras ita ut non videre possit verum: [2] at falsum cupiditatum est cum origo falsi est cupiditas, seu amor sui et mundi, ut cum quis arripit quoddam doctrinale, id profitetur ut captet animos et ducat, et doctrinale in sui favorem explicat aut pervertit, et id tam ex scientificis per ratiocinia confirmat quam ex sensu litterali Verbi; cultus inde est profanis, utcumque extrinsecus appareret sanctus; nam intus non est cultus Domini sed est cultus sui; nec agnoscit aliquod verum, nisi quantum id explicare possit ut sibi faveat; talis cultus est qui significatur per 'Babel': sed usque aliter se res habet cum illis qui in tali cultu nati et educati sunt, et ignorant quod falsum sit, inque charitate vivunt; in illorum ignorantia est innocentia et in illorum cultu est bonum ex charitate; profanum cultus non ita praedicatur ex ipso cultu, quam ex qualitate ejus qui est in cultu.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church