1298. Quod 'fuit iis later pro lapide' significet quod falsum iis esset pro vero, constat a significatione 'lateris,' de qua mox supra, quod sit falsum; tum ex significatione 'lapidis' quod sit in lato sensu verum, de quo prius n. 643. Quod 'lapides' significaverint verum, causa fuit quod termini antiquissimorum designarentur per lapides et quod erigerent lapides in testes quod ita, seu quod verum, ut constat ex lapide quem posuit Jacobus in statuam, Gen. xxviii 22; xxxv 14, et ex statua lapidum inter Labanem et Jacobum, Gen. xxxi 46, 47, 52, et ex altari quod exstruxerunt filii Reubenis, Gadis et Menassis juxta Jordanem in testem, Jos. xxii 10, 28, 34. Inde in Verbo per 'lapides' significantur vera, usque adeo ut non solum per lapides altaris, sed etiam per lapides pretiosos super humeris ephodi Aharonis et super pectorali judicii, significata sint sancta vera quae sunt amoris: [2] quod altare attinet, cum cultus inceptus sacrificiorum super altaribus, tunc 'altare' significabat cultum repraesentativum Domini in communi; ipsi autem 'lapides' sancta vera illius cultus;
Quare mandatum ut exstrueretur altare ex lapidibus integris, non caesis, et prohibitum ne ferrum moveretur super illis, Deut. xxvii 5-7; Jos. viii 31;
ex causa quod 'lapides caesi et super quos ferrum motum' significarent artificialia, et sic fictitia cultus, hoc est, quae ex proprio, seu ex figmento cogitationis et cordis hominis, quod erat profanare cultum, ut manifeste dicitur Exod. xx 25. Ex eadem causa nec fuit ferrum motum super lapides templi, 1 Reg. vi 7. [3] Quod lapides pretiosi super humeris ephodi Aharonis et in pectorali judicii similiter significaverint sancta vera, prius n. 114 ostensum est; quod etiam constat apud Esaiam, Ecce Ego accubare faciam in carbunculo, lapides tuos, et fundabo in sapphiris, et ponam pyropum soles tuos (fenestras), et portas tuas in lapides gemmae, et omnem finem tuum in lapides desiderii; et omnes filii tui docti Jehovae, et multa pax filiorum tuorum, liv (x)11, 12, 13;
lapides hic nominati pro sanctis veris, quare dicitur, quod 'omnes filii tui docti Jehovae': inde quoque apud Johannem dicitur, Quod fundamenta muri urbis sanctae Hierosolymae essent omni lapide pretioso exornata, quae nominantur, Apoc. xxi 19, 20;
'sancta Hierosolyma' pro regno Domini in caelis et in terris, cujus 'fundamenta' sunt sancta vera. Similiter per tabulas lapidum quibus inscripta fuerunt praecepta Legis seu decem verba, significata sunt sancta vera, quare ex lapide fuerunt, seu fundus illorum fuit lapis, de quibus, Exod. xxiv 12; xxxi 18; xxxiv 1; Deut.v 19 [A.V. 22]; x 1, ipsa enim praecepta non sunt nisi vera fidei. [4] Quia nunc per 'lapides' antiquitus significata sunt vera, et dein cum cultus inceptus super statuis, altaribus et in templo, per 'statuas, altaria, et templum' significata sunt sancta vera, ideo Dominus quoque dictus 'Lapis'; apud Mosen, Fortis Jacobi, inde Pastor, Lapis Israelis, Gen. xlix 24: apud Esaiam, Dixit Dominus Jehovih, Ego fundans in Zione Lapidem, Lapidem probationis anguli, pretii, fundamenti fundati, xxviii 16:
apud Davidem, Lapis quem reprobarunt architecti, factus est in caput angeli, Ps. cxviii 22:
similiter apud Danielem, Per lapidem e petra excisum, qui contrivit statuam Nebuchadnezzaris, ii 34, 35, 45. [5] Quod 'lapides' significent vera, etiam constat apud Esaiam, Per hoc expiabitur iniquitas Jacobi, et hic erit omnis fructus, removere peccatum suum; cum Posuerit opes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, xxvii 9;
'lapides altaris' pro veris in cultu quae dissipata: apud eundem, Complanate viam populi, sternite, sternite semitam, elapidate [e] lapide, lxii 10;
'via et lapis' pro veris: apud Jeremiam, Ego contra te, mons perdens,... devolvam te de petris et dabo te in montem combustionis; et non sument de te lapidem angulo, aut lapidem fundamentis, li 25, 26;
ubi de Babele; 'mons combustionis' est amor sui; quod 'non lapis inde' est quod non verum.
(x)