Arcana Coelestia (Elliott) n. 130

Previous Number Next Number See English 

130. Qui ex mundo sapere vult, 'ei hortus' sunt sensualia et scientifica; 'Eden ejus' est amor sui et mundi; 'oriens ejus' est occidens seu ipse; 'fluvius ejus Euphrates' est omne ejus scientificum, quod damnatum; 'alter fluvius,' ubi 'Asshur,' est vesana ratiocinatio, inde falsitates; 'tertius fluvius,' ubi 'Cush,' sunt principia inde mali et falsi: quae sunt cognitiones ejus fidei; 'quartus' est sapientia inde, quae vocatur in Verbo magia; quare 'Aegyptus,' quae significat scientiam, postquam magica facta, significat talem, et quidem ex causa, de qua passim in Verbo, quia ex se vult sapere; de quibus ita apud Ezechielem, Sic dixit Dominus Jehovih, {1} Ecce Ego contra te, Pharaoh: rex Aegypti, cete magne, cubans in medio fluminum suorum, qui dixit, Mihi flumen meum, et ego feci me;...et erit terra Aegypti in solitudinem et vastitatem; et cognoscent, quod Ego Jehovah, propterea, quod dixit, Fluvius mihi, et ego feci, xxix 3, 9. Tales quoque vocantur arbores Edenis in inferno apud eundem prophetam ubi etiam de Pharaone seu Aegyptio agitur, his verbis, Cum descendere fecero eum in infernum, cum descendentibus in foveam;...Cui similis factus es sic in gloria, et in magnitudine, inter arbores Edenis? cum descendere factus fueris cum arboribus Edenis in terram inferiorem, in medio praeputiatorum: cum confossis gladio: hic Pharaoh et omnis turba ejus, xxxi 16, {x}18;

ubi 'arbores Edenis' pro scientificis et cognitionibus ex Verbo, quae per ratiocinia sic profanant. @ 1 See n. 1793, 2921 and 9167 for explanation. Sch. transcribes the Hebrew Adonai Jehovih.$

* * * * * * * * * * * * * 18. Et dixit JEHOVAH DEUS, Non bonum ut sit homo solus is; faciam ei auxilium tanquam apud illum. 19. Et formavit JEHOVAH DEUS ex humo omnem bestiam agri: et omnem avem caelorum, et adduxit ad hominem ad videndi quid vocaret id; et quicquid vocabat id homo, animam viventem, id nomen ejus. 20. Et vocabat homo nomina omni bestiae, et avi caelorum, et omni ferae agri; et homini non invenit auxilium tanquam apud illum. 21. Et cadere fecit JEHOVAH DEUS soporem super hominem, et obdormivit; et accepit unam e costis illius, et occlusit carnem loco ejus. 22. Et aedificavit JEHOVAH DEUS costam, quam sumpsit de homine, in mulierem, et adduxit eam ad hominem. 23. Et dixit homo, Hac vice, os de ossibus meis, et caro de carne mea; propter hoc vocabitur uxor, quia ex viro sumpta illa. 24. Propterea relinquet vir patrem suum et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt in carnem unam. 25. Et fuerunt ambo nudi, homo et uxor illius, et non erubuerunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church