Arcana Coelestia (Elliott) n. 1304

Previous Number Next Number See English 

1304. Quod 'aedificemus nobis urbem et turrim' significet quod fingerent doctrinam et cultum, constare potest a significatione 'urbis' et a significatione 'turris,' de quibus in mox sequentibus. Ecclesia talis est ut, dum recedit charitas erga proximum, et loco ejus succedit amor sui, doctrina fidei nihil sit nisi quantum verti queat sui cultum; nec quicquam sanctum in cultu aestimetur nisi sit propter se, ita nisi sit sui cultus: omnis amor sui hoc secum habet; qui enim se amat prae aliis, non solum odit omnes qui ei non serviunt, nec iis favet nisi cum servi facti sunt, sed etiam quantum ei relaxatur, ruit, immo usque ut se supra Deum extollat; quod amor sui talis sit cum ei relaxatur, ad vivum mihi ostensum est; haec sunt quae significantur per 'urbem et turrim': amor sui, et omnis cupiditas inde, est omnium spurcissimum et profanissimum, estque ipsissimum infernale; inde quisque concludere potest qualis est cultus in quo intus tale.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church