Arcana Coelestia (Elliott) n. 1318

Previous Number Next Number See English 

1318. 'Et nunc non prohiberetur ab iis omne quod cogitarunt facere': quod significet nisi nunc status eorum mutetur, constare potest a sequentibus; sensus internus Verbi est ut continue spectet sequentia, et conclusum, tametsi in sensu litterali non ita apparet: qui tales sunt ut qui supra descripti, nisi status eorum mutatur, non apud eos prohibetur quod cogitant facere; quod etiam status eorum mutatus sit, constat a sequentibus. Cogitatio faciendi non aliud est quam intentio, hoc est, finis; finis apud hominem nusquam prohiberi potest, hoc est, mutari nisi status; nam finis est ipsa vita hominis, ut dictum; dum mutatur status etiam mutatur finis et cum fine cogitatio; qualis mutatio status hominis hujus Ecclesiae facta sit, ex Divina Domini Misericordia, dicetur in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church