Arcana Coelestia (Elliott) n. 1321

Previous Number Next Number See English 

1321. Quod 'confundamus labium eorum' significet quod nulli verum doctrinae sit, constare potest a significatione 'labii' quod sit doctrina, de qua supra ad vers. 1; inde sequitur quod 'confundere labia' sit confundere illa quae sunt doctrinae, hoc est, vera doctrinae: 'confundere' significat in sensu interno non solum obtenebrare sed etiam obliterare et dissipare, sic ut non aliquid verum. Cum cultus sui succedit loco cultus Domini, tunc non solum pervertitur omne verum sed etiam aboletur, et tandem agnoscitur falsum pro vero et malum pro bono; omnis enim lux veritatis est a Domino, et omnis caligo est ab homine; cum homo succedit in cultu loco Domini, fit lux veri caligo; et tunc spectatur ab iis lux ut caligo, et caligo ut lux; [2] talis quoque est vita eorum post mortem; vita falsi iis est quasi lux, sed vita veri est iis quasi caligo; sed mutatur talis vitae lux in meram caliginem cum approximant versus caelum: dum in mundo sunt, quidem verum possunt loqui, immo cum eloquio et apparente zelo, et quia adest continua reflexio super se, etiam videntur sibi idem cogitare; sed quia ipse finis est cultus sui, cogitationes a fine trahunt quod non agnoscant verum nisi quantum sui in vero sit; cum homo talis est, in cujus ore verum, constat quod ei non verum sit; quod manifeste patet in altera vita, ibi tales non solum non agnoscunt verum quod professi in vita corporis, sed etiam odio habent et persequuntur, et in tantum, in quantum iis fastus aut sui cultus non adimitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church