1330. 'Hae nativitates Shemi': quod significent derivationes alterius Ecclesiae Antiquae, constat a significatione 'nativitatum' quod sit origo et derivatio doctrinalium et cultuum, ut dictum prius n. 1145; 'nativitates' hic et alibi in Verbo non aliae sunt quam quae sunt Ecclesiae, ita quae sunt doctrinalium et cultuum; internus sensus Verbi nihil aliud involvit; quare cum Ecclesia aliqua nascitur, dicitur quod 'nativitates illius sint,' ut cum Ecclesia Antiquissima Gen. ii 4, 'Hae nativitates caelorum et terrae': pariter cum ceterae Ecclesiae ante diluvium quae successerunt, v vers. 1, 'Hic liber nativitatum'; similiter Ecclesiae post diluvium quae tres fuerunt, prima Noahus dicta, altera ab Ebero nominata, tertia a Jacobo, haec postea a Jehuda et Israele; prima Ecclesia cum describitur, similiter incohatur, cap. praec. vers. 1, 'Hae nativitates filiorum Noahi'; haec altera ab Ebero nominata, similiter in hoc versu, 'Hae nativitates Shemi'; tertia quoque versu 27 hujus capitis, 'Hae nativitates Terahi': quare 'nativitates' nihil aliud significant quam origines et derivationes doctrinalium et cultuum Ecclesiae quae describitur. Quod nativitates secundae hujus Ecclesiae a Shemo ducantur, seu quod initium ejus describatur a Shemo, causa est quia 'Shemus' significat cultum internum, hic cultum internum hujus Ecclesiae; non quod cultus internus hujus Ecclesiae fuerit talis cultus internus qualis in cap. praec. significatus est per 'Shemum,' sed modo quod sit cultus internus hujus Ecclesiae.