1342. Vers. 14. Et Shelah vixit triginta annis, et genuit Eberum. 'Shelah' vixit (x)triginta annis' significat initium tertii status; 'Shelah significat, hic ut prius, id quod est scientiae: 'et genuit Eberum significat derivationem inde; 'Eberus' fuit gens, quae gens Hebraea ab Ebero ut a suo patre nominata, per quam significatur Ecclesiae secundae Antiquae cultus in genere.