Arcana Coelestia (Elliott) n. 1356

Previous Number Next Number See English 

1356. Quod per 'Terahum' significetur cultus idololatricus, constare potest a derivationibus, de quibus a vers. 20 huc usque: Ecclesia haec altera Antiqua a cultu quodam interno degenerata est, et adulterata usque ut demum facta sit idololatrica, ut solent Ecclesiae, quod ab internis suis vadant ad externa, et demum desinant in meris externis, obliteratis internis: quod haec Ecclesia talis facta, usque ut multa pars eorum non agnoverit Jehovam pro Deo, sed quod coluerit alios deos, constat apud Josuam, Dixit Josua ad omnem populum; Sic dixit Jehovah Deus Israelis; Trans fluvium habitarunt patres vestri a saeculo, Terahus pater Abrahami, et pater Nahoris, et serviverunt diis aliis, (x)xxiv 2;

Nunc timete Jehovam, et servite Ipsi in integritate et veritate; et removete deos, quibus serviverunt patres vestri trans fluvium, et in Aegypto; et servite Jehovae: et si malum in oculis vestris servire Jehovae, eligite vobis hodie, cui serviatis; sive diis, quibus serviverunt patres vestri, qui trans fluvium, sive diis Emoraei, ibid. vers. 14, 15;

ubi quod Terahus, Abram et Nahor idololatrae fuerint, manifeste patet. [2] Quod Nahor gens fuerit apud quam cultus idololatricus, constat quoque a Labane Syro, qui fuit in urbe Nahoris, et coluit imagines seu teraphim, quas abstulit Rachel, Gen. xxiv 10; xxxi 19, 26, 32, 34, et quod alius fuerit deus Abrahami, alius deus Nahoris, et alius patris eorum seu Terahi, constat ex Gen. xxxi 53; manifeste etiam dicitur de Abramo quod Jehovah ei non notus fuerit, apud Mosen, Ego Jehovah apparui Abrahamo, Isaco et Jacobo in Deo Shaddai, et nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. vi 3;

inde patet quantum Ecclesia haec apud hanc gentem desciverit in cultum idololatricum, qui hic per 'Terahum' significatur; et quia per Terahum, etiam per Abramum, Nahorem, et Haranem.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church