1366. Quod 'mortuus est Haran super facies Terahi, patris sui, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum' significet quod interior cultus obliteratus sit et factus mere idololatricus, constat a significatione 'Haranis, Terahi, nativitatis, et Ur Chaldaeorum,' tum quod 'mortuus dicatur super facies Terahi patris sui.' Quod cultus interior obliteratus seu nullus factus sit, ita se res habet: quod apud aliquam gentem non possit Ecclesia e novo existere priusquam ita vastata sit ut nihil mali et falsi remaneat in cultu ejus interno; quamdiu malum est in cultu interno, impediuntur illa quae bona et vera sunt quae internum ejus cultum constituent; nam quamdiu sunt mala et falsa, non possunt recipi bona et vera; quod constare potest ex eo quod qui in aliqua haeresi nati sunt et se in falsis ejus confirmarunt ita ut sibi prorsus persuaserint, difficile, si usquam, possint perduci ad recipiendum vera quae eorum falsis contraria sunt; aliter vero gentes quae non sciunt quid verum fidei, et usque in charitate vivunt: quae causa fuit quod Ecclesia Domini non potuisset restaurari apud Judaeos, sed apud gentes quae nullas cognitiones fidei habuerunt: illi per falsa obtenebrant prorsus lucem veritatis, et sic exstinguunt; hae vero non ita, nam non norunt quid verum fidei, et quod non norunt, nec possunt obtenebrare et exstinguere. Quia nunc nova Ecclesia restauranda erat, illi apud quos bona et vera fidei implantanda essent, assumpti sunt; apud quos omnis cognitio boni et veri fidei obliterata fuit, et sicut gentes, idololatrae externi facti sunt. De Teraho et Abramo supra ostensum est quod tales fuerint, nempe coluerint alios deos, et ignoraverint Jehovam, proinde quid bonum et verum fidei; ita aptiores facti ad recipiendum semen veritatis quam alii in Syria, apud quos adhuc manserunt cognitiones; quod apud quosdam manserint, constat a Bileamo qui fuit de Syria, qui non solum Jehovam coluit sed etiam sacrificavit et simul propheta fuit. Haec nunc sunt quae continentur in hoc versu, nempe quod interior cultus obliteratus sit, et factus mere idololatricus.