1376. Continuatio de Situ et Loco, ut et de Distantia et Tempore, in altera vita
LOCUTUS saepe cum spiritibus de idea loci et distantiae apud eos quod non sit reale quoddam sed apparens sicut foret, cum tamen non aliud sint quam status eorum cogitationis et affectionis qui sic variantur, ac sistuntur ita videndi in mundo spirituum; non ita in caelo apud angelos, cum non in idea loci et temporis sunt sed in idea statuum. Sed spiritus quibus corporeae et terrestres ideae adhaerent, id non capiunt, putantes ita prorsus esse sicut vident; tales vix possunt adduci aliter credere quam quod in corpore vivant, et quod spiritus sint, nolunt persuaderi, ita vix quod aliqua apparentia detur, nec quod aliqua fallacia, cupientes in fallaciis vivere; ita praecludunt sibi ad capiendum et agnoscendum vera et bona, quae longissime a fallaciis distant. Ostensum iis pluries quod mutatio loci non sit nisi apparentia, ut et fallacia sensus: sunt enim binae species mutationum loci in altera vita, una est de qua prius, quod omnes spiritus et angeli in Maximo Homine constanter situm suum teneant, quod est apparentia; altera est, quod spiritus appareant in uno loco cum tamen ibi non sunt, quod est fallacia.