Arcana Coelestia (Elliott) n. 1387

Previous Number Next Number See English 

1387. Locutus sum aliquoties de perceptione cum illis in altera vita qui dum vixerunt in mundo, putaverunt se omnia potuisse penetrare et intelligere, quod angeli percipiant, quod cogitent et loquantur, velint et agant a Domino; sed usque non potuerunt concipere quid perceptio, putantes, si influerent omnia ita, quod sic orbarentur omni vita; quia nihil ex semet aut proprio sic cogitarent, in quo posuerunt vitam, et quod sic alius esset qui cogitaret, et illi non, ita quod forent organa nullius vitae; sed illis dictum quod talis vitae differentia sit inter habere perceptionem et non habere qualis est inter tenebras et lucem; et quod tunc primum sibi vivant cum talem perceptionem accipiunt, nam vivunt tunc a Domino, habentes quoque proprium, quod illis datur cum omni felici et jucundo: illis quoque ostensum est pluri experientia quomodo se habeat cum perceptione, et tunc agnoverunt quod dabilis, sed post aliquam temporis moram iterum nesciverunt, dubitarunt, et negaverunt; exinde constare potuit quam aegre homo capere possit quid perceptio.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church