1392. Jucunditates et felicitates in altera vita quoque communicari solent ab uno pluribus per realem transmissionem quae mirabilis est, quibus similiter ac iis afficiuntur, quae communicationes fiunt absque diminutione apud illum qui communicat: datum etiam est mihi jucunditates ita per transmissiones communicare aliis: inde qualis illorum felicitas sit constare potest, qui proximum plus amant quam semet, qui nihil plus desiderant quam suam felicitatem transferre in alios; quod ducit originem a Domino, Qui ita felicitates communicat angelis: communicationes felicitatis sunt tales transmissiones continuae, sed absque reflexione, quod ab origine activa tali, ei determinatione sicut aperta voluntaria.