Arcana Coelestia (Elliott) n. 1396

Previous Number Next Number See English 

1396. Quidam spiritus qui sibi arrogare voluit meritum ex suis actis et sua doctrina dum vixit in mundo, dextrorsum abiit, et venit ad illos qui non tales ut illis associaretur; dixit quod nihil sit quodque illis servire vellet; sed illi statim ad primum adventum, et quidem e longinquo, appercipiebant qualis esset, respondebant ilico quod non talis, sed quod magnus esse vellet, et quod sic non concordare posset cum illis qui parvi sunt; inde pudefactus recessit, miratus quod tam e longinquo scirent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church