1398. Erant plures spiritus circum me qui non boni; venit angelus, et vidi quod spiritus praesentiam ejus non sufferre possent, nam se elongabant magis et magis quo propius accessit, quod mirabar; sed datum scire quod spiritus non possent apud sphaeram quam secum habuit, morari; inde quoque constabat, sicut etiam ab alia experientia, quod unus angelus possit myriades spirituum malorum abigere, num non sustinent sphaeram amoris mutui: sed usque perceptum quod sphaera ejus esset temperata per consociationes aliorum; si non temperata, omnes dissipati fuissent. Inde quoque patet qualis perceptio datur in altera vita, et quomodo consociantur et quomodo dissociantur secundum perceptiones.