1401. CONTENTA
HISTORICA vera hic incohant, quae omnia repraesentativa sunt, et singula verba significativa: quae in hoc capite de Abramo dicuntur, repraesentant Domini statum a prima pueritia usque ad adolescentiam: Dominus quia sicut alius homo natus fuit, progressus quoque est a statu obscuro ad magis lucidum; 'Haran' est primus status qui obscurus; 'Shechem' est alter; 'quercetum Moreh' est tertius; 'mons ubi Bethel a mari, et Ai ab oriente' est quartus; 'inde versus meridiem in Aegyptum' est quintus.