1403. SENSUS INTERNUS
A primo capite Geneseos huc usque seu potius ad Eberum, fuerunt historica non vera sed historica facta, quae in sensu interno significabant res caelestes et spirituales; in hoc capite et in sequentibus sunt historica non facta sed historica vera, quae in sensu interno similiter significant res caelestes et spirituales, quod unicuivis constare potest solum ex eo quod Verbum Domini sit.