Arcana Coelestia (Elliott) n. 1431

Previous Number Next Number See English 

1431. Vers. 5. Et accepit Abram Sarai uxorem suam, et Lotum filium fratris sui, et omnem acquisitionem illorum, quam acquisiverunt, et animam quam fecerant in Haran; et exiverunt ad eundum in terram Canaan, et venerunt in terram Canaan. 'Et accepit Abram Sarai uxorem suam' significat bonum cui adjunctum est verum; per 'Abram,' ut dictum, intelligitur Dominus, (x)hic cum puer fuit; per 'Sarai uxorem' verum: 'et Lotum filium fratris sui' significat verum sensuale, ita primum quod insinuatur puero: 'et omnem acquisitionem, quam acquisiverunt' significat omnia quae sunt vera sensualia: 'et animam quam fecerant in Haran' significat omne essentiale vivum quod dabile in statu illo obscuro: 'et exiverunt ad eundum in terram Canaan' significat quod ita pergeret ad amoris caelestia: 'et venerunt in terram Canaan' significat quod ad caelestia amoris pervenit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church