Arcana Coelestia (Elliott) n. 1447

Previous Number Next Number See English 

1447. Quod 'dixit, Semini tuo dabo terram hanc' significet quod illis qui fidem in Ipsum haberent, caelestia donarentur, constat ex significatione 'seminis' et ex significatione 'terrae'; quod 'semen' significet fidem in Dominum, ostensum est prius n. 255, 256; et quod 'terra' significet caelestia, etiam ostensum est supra ad vers. 1 hujus capitis, tum n. 620, 636, 662, 1066. In sensu litterae per 'semen Abrami' intelligitur posteritas ejus ex Jacobo et per 'terram' ipsa terra Canaan quae illis daretur in possessionem, ob causam ut repraesentarent caelestia et spiritualia Regni et Ecclesiae Domini, utque apud eos Ecclesia repraesentativa institueretur, et quia Dominus ibi nasceretur; sed in sensu interno nihil aliud per 'semen' significatur quam fides in Dominum et per 'terram' nihil aliud quam caelestia; et hic, quod caelestia illis donarentur qui fidem in Ipsum haberent: quid per habere fidem in Dominum intelligitur, prius multoties dictum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church