Arcana Coelestia (Elliott) n. 145

Previous Number Next Number See English 

145. In Verbo quoque per 'nomen' significatur essentia rei, et per 'videre et vocare nomine' nosse quales sunt; ut apud Esaiam, Dabo tibi thesauros tenebrarum, et absconditas opes occultorum, propterea ut scias quod Ego Jehovah vocans nomen tuum, Deus Israelis: propter servum Meum Jacobum, et Israelem electum Meum, et vocavi te nomine tuo, cognominavi te, et non novisti Me, xlv 3, 4;

ibi per 'vocare nomine' et 'cognominare' significatur praescire qualis est: apud eundem, Vocabitur tibi nomen novum, quod os Jehovae declarabit illud, lxii 2;

pro quod alius fieret, ut constat ab antecedentibus et sequentibus ibi: apud eundem, Israel, ne timeas, nam redemi te, vocavi nomine tuo, Mihi tu, xliii I;

ubi pro quod noverit qualis: iterum apud eundem, Tollite in altum oculos vestros, et videte, quis creavit illa, educens in numero exercitum eorum; omnes nomine vocabit, xl 26;

pro quod omnes nosset: in Apocalypsi, Habes pauca nomina in Sardibus, quae [non] polluerunt vestimenta sua....Qui vicerit, hic induetur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus e libro vitae, confiteborque nomen ejus coram Patre Meo, et coram angelis Ejus, iii 4, 5:

alibi, Quorum sunt scripta nomina in Libro Vitae Agni, xiii 8. Per 'nomina' bis locis nusquam intelliguntur nomina sed quales sunt; nec usquam alicujus nomen in caelo noscitur sed qualis est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church